- CONFIRMATORES Testes
- CONFIRMATORES Testesin Aragonia, rcentiori aevô dici coeperunt Optimates, quos Ricos homines et Seniores prisca aetas vocavit: Magistratus item et Sacrorum Praesules: cum nomina sua instrumentis, ab altero restium genere, qui Visores et Auditores appellabantur, iam roboratis, ad temporis notationem inducendam, subscribebant. Quod cum primum in sollennibus tantum Regum aut Principum privilegiis adhiberi consuevisset, postea paulatim ad privatorum quoque negotiorum contractus defluxit, Hier Blanca, Rerum Aragonic. Commentar. in Praef. apud Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.